Haren est oppidum in Saxonia Inferiore atque ad flumen Amisiam situm atque pars Circuli Terrae Emesensis. Ad Haren etiam vici Altenberge, Emen-Raken, Emmeln, Erika, Fehndorf, Landegge, Lindloh-Schwartenberg, Rütenbrock, Tinnen atque Wesuwe pertinent.

Wikidata Haren (Amisia)
Res apud Vicidata repertae:
Haren (Amisia): insigne
Haren (Amisia): insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°47′30″N 7°14′17″E
Numerus incolarum: 24 498
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Terrae Emesensis

Geographia

Superficies: 208.79 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Niederlangen, Oberlangen, Lathen, Stavern, Meppea, Twist, Emmen, Westerwolde, Sustrum

Tabula aut despectus

Haren (Amisia): situs
Haren (Amisia): situs
Ecclesia Sancti Martini in Haren

Historia

recensere

Anno 890 Haren nomine Hatene primo in actis nominatum est[1]. Diu Haren ad Dioecesem Monasteriensem pertinuit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus Meppea conditus est, cuius caput Meppea erat et ad quem Haren ad annum 1977 pertinuit. Annis 1945 - 1948 Haren nomine Maczków oppidum Polonicum erat, quod a militibus Polonicis ac pristinis captivis castrorum vicinorum incolebatur[2]. Incolae Germanici partim expulsi sunt. Ab anno 1946 Circulus Meppea atque Haren pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1956 Haren et Altharen in unum commune se coniunxerunt, anno 1965 Haren oppidum sublatum est. Anno 1974 duodecim vici parvi ad Haren oppidum adiuncti sunt. Anno 1977 Circulus Terrae Emesensis conditus est, ad quem Geeste ad hunc diem pertinet. Magister civium Haren ab anno 2014 Helimutus Höke est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Haren (Amisia) spectant (Haren (Amisia), Haren (Ems)).