Handeloh est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Harburgensis. Handeloh etiam pars communis generalis Tostedt est. Ad Handeloh commune vici Handeloh, Höckel, Inzmühlen atque Wörme pertinent.

Wikidata Handeloh
Res apud Vicidata repertae:
Handeloh: insigne
Handeloh: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°15′0″N 9°49′0″E
Numerus incolarum: 2 521
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 27 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Wörme, Q24228355, Höckel
Territoria finitima: Undeloh, Schneverdingen, Welle, Tostedt, Buchholz in der Nordheide

Tabula aut despectus

Handeloh: situs
Handeloh: situs

Historia

recensere

Handeloh vicus ignoto anno conditus olim pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis a 1810 ad 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Handeloh ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 1972 pars Tostedt communis generalis est. Eodem anno vici supra dicti cum Handeloh coniuncti sunt.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Handeloh spectant.