Wikidata-logo.svg Halifacium
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 53°43′30″N 1°51′47″W
Numerus incolarum: 88 134
Zona horaria: UTC
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Calderdale

Tabula aut despectus

Halifacium: situs
Vide etiam paginam fere homonymam: Halifaxia

Halifacium,[1] vulgo Halifax, urbs Isuriae Occidentalis in Anglia, saeculo fere XII in forma vici ruralis condita, saeculis XVIII et XIX industriae textoriae gratia rapide aucta est.

Ecclesia paroecialis S. Ioanni Baptistae dicata, "monasterialis" ab anno 2009 nuncupata, magna parte ante annum 1438 confecta est. Ibi Gulielmus Herschel (qui planetam Uranum primus invenerit) anno fere 1765 organista meruit.

Piece Hall ("aula pannorum"), hodie forum mercatorium

Saeptum textorium (Piece Hall, scil. "aula pannorum"), anno 1779 inceptum, designatore incognito, recentius in forum mercatorium conversum est. Curia municipalis, anno 1862 confecta, a Carolo Barry filioque Eduardo designata est. Macellum seu forum nundinarum (Borough Market scil. "mercatus burgensis"), anno 1896 constructum, designatoribus Iosepho et Ioanne Leeming, quotidie frequentatur.

NotaeRecensere

  1. "Halifacium, Haliflex, Hortonium": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3 ed. 1972 vol. 2 p. 205

Nexus externiRecensere

 
Borough Market ("mercatus burgensis")
  Situs geographici et historici: Locus: 53°43′30″N 1°51′47″W • GeoNames • Vision of Britain  • Encyclopædia Britannica