Foramen nigrum rotans
Foramen nigrum rotans[1] in doctrina relativitatis generalis est foramen nigrum cui est momentum angulare.
Genera foraminum nigrorum rotantium
recensereSunt quattuor exactae aequationum Einsteinianarum de foraminibus nigris solutiones, quae gravitatem in relativitate generali describunt. Duae harum, foramen nigrum Kerrianum et foramen nigrum Kerrianum-Newmanianum, rotant. Late ferunt omnia foramina nigra ad extremum futuros esse foraminibus nigris immobilibus similes, et foramina nigra immobilia tribus (neque pluribus) quantitatibus describi potesse:
- massa (M)
- momentum angulare (J)
- onus electricum (Q)
His proprietatibus, quattuor foraminum nigrorum immobilium genera sic definiri possunt:
Non rotans (J = 0) | Rotans (J ≠ 0) | |
Sine onere (Q = 0) | Schwarzschild | Kerr |
Cum onere (Q ≠ 0) | Reissner-Nordström | Kerr-Newman |
Conformatio
recensereForamen nigrum rotans in gravitationali magnae stellae rotantis conlapsu creatur, vel ex conlapsu congeriei stellarum vel gasi cuius medium momentum angulare non est zerum. Cum plurimae stellae rotent, plurima foramina nigra in rerum natura rotantia esse putantur. Anno 2006 exeunti, astronomi aestimationes velocitatis rotationis foraminum nigrorum in Astrophysical Journal praedicaverunt; GRS 1915+105, foramen nigrum in Via Lactea, opinabilem finem superiorem approprinquans, forsitan miliens centiens quinquagiens in secundo rotet.[2]
Conformatio foraminis nigri rotantis a collapsare facta putatur observari emissio erupturarum radiorum gamma.
Metrica Kerriana, Metrica Kerriana-Newmaniana
recensereForamen nigrum rotans est solutio aequationum campi Einsteinianarum(en)(d), quibus sunt duae notae solutiones exactae: metrica Kerriana et metrica Kerriana-Newmaniana, putatae usitata omnium solutionum genera foraminum nigrorum rotantium, in regione exteriore.
Notae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Black hole spins at the limit | COSMOS magazine.
Bibliographia
recensere- Melia, Fulvio. 2007. The Galactic Supermassive Black Hole. Princeton University Press.