Gulielmus vulgo William Wright (natus in Bengala die 17 Ianuarii 1830 in Bengala, mortuus die 22 Maii 1889 Cantabrigiae) fuit Britannicus peritus linguarum orientalium maxime egregius.

Wikidata Gulielmus Wright (orientalista)
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus Wright (orientalista): imago
Gulielmus Wright (orientalista): imago
Nativitas: 17 Ianuarii 1830; Bengala
Obitus: 22 Maii 1889; Cantabrigia
Patria: Britanniarum Regnum

Studia apud Sanctum Andream in Fifa et Salinis Saxonicis fecerat antequam anno 1856 professor linguae Arabicae in Universitatem Londiniensem in disciplinas vocaretur. Anno autem 1858 Dublini res fructiferas agebat et denique anno 1870 Cantabrigiae professor in linguis Semiticis creatus est.

Inter multa alia in lucem prolata sunt haec:

  • »The travels of Ibn Jubair« (textus Arabicus, Lugduni Batavorum 1852)
  • »Opuscula arabica« (Lugduni Batavorum 1859)
  • auctoris el-Mubarrad »Kâmil« (Arabice, Lipsiae 1874–92, duorum voluminum)
  • »Contributions to the apocryphal literature of the New Testament« (Syriace et Anglice, Londinii 1865)
  • »Apocryphal acts of the apostles« (Syriace et Anglice, Londinii 1871, voluminum duorum)
  • »The homilies of Aphraates« (Syriace, unius tomi, Londinii 1869)
  • »The chronicle of Joshua the Stylite« (Syriace et Anglice, Cambridge 1882)
  • »The book of Kalîlah and Dimnah« (Syriace, secundum conversionem Arabicam, Londinii 1884)
  • »Catalogue of the Syriac manuscripts in the British Museum« (Londinii 1870–72, voluminum trium)
  • »Catalogue of the Ethiopic manuscripts in the British Museum« (Londinii 1877)
  • »The empire of the Hittites« (editio altera Londinii 1886)

Maximi momenti - praesertim quoad linguam Arabicam vetustiorem - fuit tractatio Anglica grammaticae Arabicae, quam C. P. Caspari confecerat.

Post mortem edita sunt opera haec:

  • »Lectures on the comparative grammar of the Semitic languages« (Cantabrigiae 1890, editore W. Robertson Smith herausgegeben)
  • »A short history of Syriac literature« (Cantabrigiae 1894)
  • »The ecclesiastical history of Eusebius« (Syriace, una cum N. Mc Lean, Cantabrigiae 1898)

Multas symbolas tradidit editionibus quas societas Palaeographical Society ex anno 1875 curavit.

Bibliographia

recensere
  • Theodor Nöldeke: William Wright. In: Deutsche Rundschau. Heft 11, 1889, p. 306–308 (menadoc.bibliothek.uni-halle.de)
  • Bernhard Maier: Semitic Studies in Victorian Britain. A portrait of William Wright and his world through his letters. Ergon-Verlag, Herbipoli 2011, ISBN 978-3-89913-855-9.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Wright spectant.