Gulielmus Repschläger
Gulielmus (Wilhelm) Rebschläger (natus 17 Martii 1870 in oppido Strasburg (Marchia Brandenburgensis), mortuus Ianuario 1945 Berolini) vir publicus Theodiscus et sodalis primo SPD, deinde USPD, postremo KPD fuit.
Iuventus et munus
recenserePost scholam finitam ab anno 1884 ad 1887 tirocinium fabri tignarii fecit. Deinde faber per totum Imperium Germanicum itinera fecit et ab anno 1893 Berolini vixit.
Vita publica
recensereAnno 1894 ad collegium opificum et 1897 ad factionem SPD accessit. Anno 1917, cum inter sodales SPD de aere alieno ad primum bellum mundanum gerendum disputaretur, cum aliis SPD relliquit et USPD condidit, quod haec factio contra bellum continuandum censebat. Anno 1925, cum USPD divisa est, ad communistas accessit. Anno 1921 dux collegii opificum fabrorum Berolini regionis electus est et ab anno 1925 legatus ad domum legatorum Berolini fuit. Anno 1928 legatus ad Diaetam Imperii Germanici electus est et ad annum 1930 mansit, cum parlamentum dissolutum esset. Mense Novembri eiusdem anni propter commentarios aliqoas in diurno Communistarum perduellionis accusatus, sed absolutus est. Quod autem finis vitae eius publicae fuit.