Gulielmus Iacobi filius vulgo Willem Jacobszoon Hofdijk (nats die 27 Iunii 1816 Alcmariae, mortuus die 29 Augusti 1888 Arenaci) scriptor atque paedagogus Batavicus fuit.

Guliemus Hofdijk

Filius aurifabri in principio in ludis docuit antequam officialiter chronicam et quotidianas res urbis natalis scriberet. Tum cum alacritate linguae et historiae Nederlandicis studuit neque neglexit picturam et poesim. Annis inter 1850 et 1886 in gymnasio Amstelodami alumnos historiam et litteras docuit.

Ingeniosus in omnibus artem spectantibus (ipse identidem pingebat) opera sua imaginibus propriis vive ornavit. Itaque eius opusculo »Historische landschappen« (Harlemi 1856) maxime plausum est. Cultum atque humanitatem patriae descripsit in »Ons voorgeschlacht in zijn dagelijks leven geschilderd« (Harlemi 1858–64). Una cum Iacobo van Lennep pepigit »Merkwaardige kasteelen in Nederland« (Amstelodami 1852–61). Carmina haec mentionis digna sunt: »Kennemerland. Balladen« (Harlemi 1850–52); placent etiam narratiunculae epicae »Aeddon« (Delfi 1852), »Griffo de Salier« (Harlemi 1852), »Helene« (Amstelodami 1854), »In't harte van Java« (Amstelodami 1881), »In het gebergte Di-Eng« (Beverwijk 1884) et »Dajang Soembi« (Amstelodami 1887).

Insuper dramaticos versos exaravit, qui autem vix dramatica argumenta in se habent. Etiam clavis historiae litterariae quidam »Geschiedenis der Nederlandsche letterkunde« (Amstelodami 1856) magni aestimabatur.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Hofdijk spectant.