Gulielmus Busch
Gulielmus Busch (Germanice Wilhelm Busch "Fruticius", natus die 15 Aprilis 1832 in oppido Wiedensahl, mortuus 9 Ianuarii 1908 in vico Mechtshausen apud Sesam) auctor librorum pictorum fuit. Celeber est libro Maxus atque Mauritius inscripto.
Obitus: 9 Ianuarii 1908; Mechtshausen
Patria: Regnum Hannoveranum, Regnum Borussiae
Nomen nativum: Heinrich Christian Wilhelm Busch
Memoria
Vita
recensereAnnis 1841 - 1846 puer et iuvenis in vico Ebergötzen apud Gottingam vivebat. Filius pistorius amicus eius fuit atque Busch sui et eius in carmine de Maxo et Mauritio (conversionem in linguam Esperanticam curavit Rudolphus Fischer) commemoravit.
Ingeniarium eum fieri volebatur, ut quattuor annos scholam polytechnicam Hannoverae frequentaret. Postea in academiis Dusseldorpii, Antverpiae et Monaci fuit. Anno 1859 delineavit seriem suam primam pro periodico praetitulato »Fliegende Blätter« quam propriis versibus ornavit. Sequebantur inter alia: »Das Rabennest«, »Die beiden Enten«, »Das naturgeschichtliche Alphabet«, »Die bösen Buben von Korinth« Culmen denique fuerunt annis 18600 »Max und Moritz« et »Hans Huckebein, der Unglücksrabe«. Multis hominibus notus factus est libellis suis anticatholicis »Der heilige Antonius von Padua« (1870), »Die fromme Helene« (1871) et »Pater Filucius« (1873), qui multis exemplaribus vulgabantur. Facetiae scintillantes et saturae mordacissimae uniuntur cum consuetudine characteres momentaque optime adumbrandi. Quae commodia videntur etiam in posterioribus operibus urbanis (»Der Geburtstag«, »Der Haarbeutel«, »Dideldum«, »Herr und Frau Knopp«, »Bilder zu Jobsiade« et alia). Minus notum est eum exarasse poemata imaginibus egentia quoque, quae edita sunt sub titulo »Kritik des Herzens«. Longum tempus vixit in urbe natali, inde ab anno 1898 autem in Mechtshausen.
Fons
recensereMeyers Großes Konversations-Lexikon, Band 3. Leipzig 1905, p. 649 quae legi possunt in interreti hic.