Guillelmus Montisferrati (Dominicanus)

Guillelmus Montisferrati, fortasse eiusdem familiae Aleramicorum ad quam pertinuerunt marchiones Montisferrati in regione Pedemontio, fuit monachus Dominicanus et missionarius. Iuvenis apud Ugolinum Signinum degens (anno circiter 1216) cum Dominico Oxomensi incedit et de opere missionario apud Borussos sive alios partium borealium habitantes collocutus est. Postea per duos annos apud Parisienses studuit; mense Iunio 1219 Dominicus eum ibi visitavit et in Ordine Praedicatorum induxit. Inde mense insequenti ambo cum fratre Iohanne quodam ad Mediolanum et Bononiam iter fecerunt, inde rursus Florentiam et Viterbium ubi cum papa Honori III incederunt; cum quo Guillelmus manebat amicus. Bononiae fuit anno 1221 quo tempore Dominicus ibi mortuus est. Testimonium suum ad canonizationem Dominici anno 1233 obtulit.

Wikidata Guillelmus Montisferrati (Dominicanus)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 12. saeculum;
Vide etiam paginam discretivam: Guillelmus Montisferrati.

Mox ante annum 1237 Guillelmus in India Maiore patriarcham Nestorianorum in communionem Romanam advehere conabatur. Nihil de eo annis posterioribus refertur.

Bibliographia

recensere