Guilielmus Du-Gard,[1] vulgo William Du Gard (natus Bremesgrave die 9 Ianuarii 1606; mortuus anno 1662) fuit magister et typographus Anglicus.

Filius Henrici Du-Gard, didicit humanitates sub Henrico Bright, Magistro Vigorniensis Ludi Regis. Coepit in Collegio Sydneia Cantabrigiae studere, anno 1622. Anno 1626 acquisivit Gradum BA, et Gradum MA anno 1630. Paulo post, factus est Magister Ludi Stamfordiae, Lincolniensis Comitatus, et anno 1637, electus est Magister in Ludo Libero Camuloduni. Reliquit mense Januario anni 1643 nam is abusus est ab aliquo in illo oppido.

Mense Maio anni 1644 electus est Magister Primus Ludi Mercatorum Scissorum Londinii. Postea coepit libros imprimere. Multos libros ad docendum Linguam Latinam Graecamque Typis Du-Gardianis imprimuit.

Post Bella civilia Anglica, primum secundumque, Du-Gard factioni Regis favit. Impressus a Typis Dugardiensis est Defensio Regia pro Carolo primo, liber clarus atque infamis. Missus est in carcarem propter hunc librum. Scripsit:

Februar 20, 1649, a concilio novi status ab archididascalatus officio summotus, et in carcerem Novae Portae conjectus sum; ab hanc praecipue causam, quod Claudii Salmasii librum, qui inscribitur. 'Defensio regia pro Carolo primo ad serenissimum regem Carolum secundum legitimum haeredem et successorem,' typis mandandum curaveram: typographeo insuper integro spoliatus, ad valorem mille librarum minimum; nihil iam reliquum habens, unde victum quaeram uxori et sex liberis.

Typis Du-Gardianis impressi sunt:

Scripsit libros definitivos, e.g.

  • Rhetorices elementa, quæstionibus, et responsionibus explicata (1648)
  • The English Rudiments of the Latine Tongue (1656)
  1. "Guil. Du-Gard": ita scripsit ipse in paginis primis librorum Latinorum.

Bibliographia

recensere
  • Skerpan-Wheeler, Elizabeth (2003). "William Dugard" in British Rhetoricians and Logicians, 1500–1660, Second Series. Dictionary of Literary Biography. 281. Detroit: Gale. pp. 77–84 
  • Chambers, John (1820). Biographical Illustrations of Worcestershire. W. Walcott. pp. 151–3 
  • Skerpan-Wheeler, Elizabeth (2003). "William Dugard" in British Rhetoricians and Logicians, 1500–1660, Second Series. Dictionary of Literary Biography. 281. Detroit: Gale. pp. 77–84 
  • Martin, Geoffrey (1947). The History of Colchester Royal Grammar School 
  • Bell, Maureen (2004). "Alkin, Elizabeth (c.1600–1655?)". Oxford Dictionary of National Biography (Oxford University Press)