Guidonis Curia
Guidonis Curia[1] vel Guidonis Curtis[2] (Francogallice Guyancourt) est commune Francicum 29'406 incolarum (anno 2021) praefecturae Evelinarum in regione Insula Franciae.
Regimen
recensereDistrictum
recensereGuidonis Curia ad districtum primum Evelinarum pertinet, quod ex quattuor cantonibus Versaliis Borealibus: Versaliis Boreo-occidentalibus, Villa Offleni et Montaniaco constat. Eius delegatus est Carolus Rodwell (Agere), electus anno 2022.
Massy Palaiseau Saclay Versailles Saint-Quentin-en-Yvelines
recensereOpus utile patriae (OIN) Massy-Palaiseau Saclay Versailles Saint-Quentin-en-Yvelines per 49 communia, quorum unum est Guidonis Curia, extensum est. Hoc domos per consilia scientifica de aequa progressione his in terris et in decenniis futuris struere conatur[3].
Praefectura
recensereCuria municipalis ad numerum 14 viae Ambrosianae Croizat in media urbe sita est. Custodia autem urbana ad viam Iohanneanam Jaures sedet.
Praefectura Evelinae demum anno 1968 ex auctoritate legis 10 Iulii 1964 constituta est ex parte Sequanae et Esiae. Johannes Despert iure haberetur pater Evelinarum, qui Gastoni Palewski, tum praesidi concilii generalis Sequanae et Esiae, nomen Evelinas subiecit, quod Silvam Evelinam, cuius reliquia est Silva Rambolitensis et ex quo currunt plerique huius loci amnes, memorat.
Canto Montaniacum, qui ob 60'000 incolas inter maximos Franciae memoratur, urbes Montaniacum et Guidonis Curiam comprehendit 60 000 habitants. Delegatus cantonis est Franciscus Deligné (Factio Socialistica), electus primum 9 Martii 2008 51,89 % sententiarum[4] itemque praefectus Guidonis Curiae et vice praeses communitatis agglomeratae Saint-Quentin-en-Yvelines.
Communitas agglomerata
recensereAnno 1972 constituta urbs nova Saint-Quentin-en-Yvelines ex art. 3 legis 70-610 diei 10 Iulii 1970 agglomeratarum novarum creandarum copiam fecit.[5]. Die 17 Septembris 2003 comitatui communi urbis novae Saint-Quentin-en-Yvelines se in communitatem agglomeratam mutare visum est, quod 1 Ianuarii 2004 effectum est.
Guidonis Curia cum sex aliis communibus (videlicet Aglinicurte, Vitreriate, Magniaco Lessard, Montaniaco, Trappis et Vicinis) agglomeratam Saint-Quentin-en-Yvelines, urbem artis et historiae, efficit[6]. Comitatus communis communitatis agglomeratae ex legatis electis a conciliis municipalibus septem communium constat.
Communitas agglomerata gerit progressionem oeconomicam, consilia maxima de viis, incepta ad domos struendas, consilia urbana et res utiles communitati, ut theatrum Saint-Quentin-en-Yvelines et rete mediithecarum. Structuras quoque maximas, id est vias, rete electricum, et campos publicos, gerit.
Urbs securitatem rerum et beneficiorum in populum facit, doctrinae hominum et curae infantium nec non ludorum, culturae, tutelae socialis, atque viarum publicarum.
Praeses communitatis agglomeratae ab anno 1998 usque ad 2014 fuit Robertus Cadalbert (Factionis Socialisticae) ex concilio municipali Guidonis Curiae.
Municipium
recensereIn re oeconomica, sociali, publicaque Guidonis Curiae ager dominabatur de 1790 usque ad 1945. Tum principes concilii municipalis fere omnes in magnis fundis versabantur, exceptis mercatoribus (François et les Fleureau inter 1881 et 1891) et negotiosis (Folain inter 1904 et 1919). Ab anno demum 1944 coeperunt ex factionibus sinistris eligi. Anno 2024 praefectus erat Franciscus Morton (Sinistri Varii), electus primum anno 2019.
Consilia de natura
recensereReceptaculum purgamentorum ad viam Jacqueline-Auriol est publicum incolis Guidonis Curiae, dummodo notam identitatis et testimonium domicilii praebuerint. Ibi artificiis mercatoribusque purgamenta negotii sui deponere licet pro collecta 31.88 €/m3. Industriis vero adire non licet, cum operibus, quae propria habeant, uti debeant.
Ad eandem viam sita est sedes socialis AntemetA, quae anno 2012 aedem amicam naturae secundum regulas HQE (maximus gradus in naturam) et BBC (aedes minimi sumptus) faciendam curavit.[7].
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Hippolyte Cocheris, Anciens noms des communes de Seine-et-Oise, 1874, Corpus Etampois.
- ↑ Connaître_guyancourt, histoire_de_la_ville.
- ↑ https://web.archive.org/web/20080311100219/http://www.oin-h238.fr/fr/index.php Oin.
- ↑ Exitus comitiorum cantonalium 9 Martii 2008.
- ↑ Décret du 11 août 1972 portant création de l’agglomération nouvelle de Saint-Quentin-en-Yvelines.
- ↑ Source : Villes et Pays d’Art et d’Histoire.
- ↑ "SQY entreprises SQY".
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Guyancourt spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 48°46′14″N 2°4′23″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • "78297" apud INSEE |