Großefehn
Großefehn est commune circuli Aurich in Frisia Orientali Saxonia Inferiore situm. Ad Großefehn vici Ostgroßefehn (3586 incolae), Spetzerfehn (1810), Strackholt (1498), Aurich-Oldendorf (cum Hooge Brinken et Moorlage, 1468), Holtrop (1448), Mittegroßefehn (1054), Timmel (926), Akelsbarg (517), Bagband (361), Westgroßefehn (225), Wrisse (202), Felde (194), Ulbargen (193) atque Fiebing (174) pertinent.
Locus: 53°23′0″N 7°35′0″E
Numerus incolarum: 14 246
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Tabula aut despectus
Historia
recensereVici eius communis saeculo 7 aut 8 conditi sunt. Postea partes Frisiae Orientalis ducatus fuerunt, tum annis 1744 ad 1806 ad Borussiam, deinde ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Großefehn regio Regno Hannoverano traditum est, quae post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Großefehn vici pars novi Circuli Norden facti sunt. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinent. Tum multi perfugae e regionibus a Polonia et Russia occupatis in hanc regionem venerunt: Numerus incolarum a 833 ad 1.253 crevit. Anno 1972 vici supra dicti in communem Großefehn coniuncti sunt.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Großefehn spectant. |