Gratianus fuit magister iuris canonici, qui anno 1140 vel circa Bononiae docuit. Primus inter magistros ius canonicum docentes, opus magnum compilavit, quod ipse Concordiam discordantium canonum, posteriores vero Decretum vocabant. Opus ad disciplinam ecclesiae, formam litigandi, ius matrimonii, sacramenta et alias res ecclesiasticas spectat. Extat in duobus recensionibus, quarum prima 1860 canones complectens post Concilium Lateranum II anno 1139 celebratum completa est. Secunda recensio, amplificata, 3945 canones continens, iam anno 1150 in tribunale Italico adhibita est. Non certum est, utrum unus magister has duas recensiones scripserit, anne duo vel plures. Secunda recensio in Corpus iuris canonici per magistris universitatum et bibliopolis et tandem anno 1582 ab Gregorio papa XIII recepta valebat in tribunalibus Ecclesiae Catholicae Romanae usque ad Codicem iuris canonici anno 1917 promulgatum.

Wikidata Gratianus (magister)
Res apud Vicidata repertae:
Gratianus (magister): imago
Gratianus (magister): imago
Nativitas: 11. saeculum; Tuscia
Obitus: 12. saeculum; Clusium, Bononia

De vita ipsius Gratiani nihil fere pro certo constat. Certum quidem est, quod anno 1143 Venetiis tribunali legati papalis adsederat. Falsum quidem est, quod praenomen illi Iohannis vel Francisci esset, ut frequenter astruitur. Minime erat frater germanus Petri Lombardi, theologiae magistri doctissimi Parisiensi, postea huius civitatis episcopi. Quidam viri docti iam saeculo duodecimo Gratianum monachum, quidam alii episcopum fuisse nescioqua causa affirmant. Dantes Alagherius eum subridentem in Paradiso vidisse narrat. Pro certo, novimus doctissimum in iure canonico Gratianum magistrum studiosorum Bononiae discentium floruisse.

Materia Decreti e multiformis fontibus orta est, praesertim ex actis conciliorum, rescriptis papalibus, scriptis patrum ecclesiasticorum, libris poenitentialibus, iure Romana necnon legibus gentium barbarorum. Gratianus ipse hausit e paucis quidem fontibus, videlicet e conlectionibus iuris canonici nuper compilatis, inter quas eminent Panormia Ivonis episcopi Carnotensis, Collectio Tripartita, Conlectio Anselmi episcopi Luccensis, Polycarpus Gregorii presbiteri cardinalis tituli sancti Chrysogoni, et Collectio trium librorum. Minus frequenter usus est Gratianus Libro de misericordia et iustitia Algeri canonici Leodiensis, Etymologiis vel Originibus Isidori episcopus Hispalensis, Sententiis magistri A., et aliis compilationibus theologicis saeculi duodecimi.

Decretum Gratiani primae recensionis in duas partes dispertita est. Quarum prima, nondum subdivisa, de legibus, ordinatione et hierarchia ecclesiastica tractat. Pars secunda in triginta sex causas disposita est, quarum singuli in quaestiones subdivisa sunt. Tertia questio causae trigentesimae tertiae Tractatum de poenitentia in septem distinctiones ordinatum continet. Tertia pars, videlicet Tractatus de consecratione in quinque distinctiones divisa recensione secunda addita est. Prima porro pars in centum distinctiones digesta, una deinde omnino paleis composita adiecta.

Inter interpretes Decreti fuerunt:

Bibliographia

recensere
  • Friedberg, Emil ed. 1879. Corpus iuris canonici, vol. 1: Decretum magistri Gratiani. Lipsiae.
  • Stickler, Alphonsus M. 1950. Historia iuris canonici: Institutiones academicae, vol. I: Historia fontium. Augustae Taurinorum.
  • Winroth, Anders. 2000. The Making of Gratian's Decretum. Cantuariae.

Nexus externi

recensere