Grand Theft Auto (series)
Grand Theft Auto ('Maximus Vehiculorum Furtus'), saepe brevius GTA, est ludorum computatralium series a Davy Jones et Mike Dailly excogitata,[1] postea a Dan et Sam Houser, Leslie Benzies, et Aaron Garbut. Anno 1997 nata, praecipue apud Scoticum negotium Rockstar North (priore nomine DMA Design) programmata, et a Rockstar Games vulgata est. Seriei titulus evenit a grand theft auto, quod e vigilum ore autocineti furtum significat.
Plerumque seriei ludorum fabulae aguntur in fictis ab Americanis regionibus inspiratis urbibus, ut Liberty City, Vice City vel San Andreas, fictis e Novo Eboraco, Miamia, et California meridionali. Primi ludi, duabus mensuris praediti, tribus in urbibus aguntur; alteri autem tribus mensuris praediti in diversis unius urbis locis.
Series propter violentiam et erotismum controversiam suscitavit.
Series anno 1997 a DMA Design coepta est. Anno 2015 denumerantur sedecim ludi, quorum quattuor extensiones atque pluribus lusoribus episodium. Inter histriones et musicos qui vocem seriei personis praebent sunt Ray Liotta, Burt Reynolds, Dionysius Hopper, Samuel L. Jackson, Debbie Harry, Phil Collins, Axl Rose, et Petrus Fonda[2]. Anno 2012 iam 150 millionum unitatum per orbem terrarum vendita sunt[3],[4].
Notae
recensere- ↑ « GTA: "Max Clifford made it all happen" GamesIndustry International » in Gamesindustry.biz (inspectus 19 Iunii 2013). (Anglice)
- ↑ Orland, Kyle, « Grand Theft Auto IV Passes 22M Shipped, Franchise Above 114M », in Gamasutra, 14 Septembris 2011 (inspectus 19 Iunii 2013) (Anglice).
- ↑ « GTA: une franchise à 125 millions », in jeuxvideo.fr, 28 Novembris 2012 (inspectus 1 Ianuarii 2013) (Francogallice)
- ↑ « Résultats Take Two : 29 millions de GTA 5 », in Gamekult, 30 Octobris 2013. (Francogallice)