Gorgo (Sparta)
Gorgo (Graece Γοργώ), paulo post 510 a.C.n. Spartae e stirpe Agiadum nata, fuit filia unica regis Cleomenis I, uxor regis Leonidae I et mater regis Pleistarchi.
Fabulae
recensereDuas fabulas de illa regina tradidit Herodotusː cum novem annos tantum nata esset ita patrem Cleomenem monuisse dicitur tum cum Aristagoras, tyrannus Milesius, multa pecunia oblata ei persuadere conabatur ut exercitum in Asiam duceret ad civitates Ionicas liberandas et imperium Persicum subigendum ; "Pater, corrumpes te advena nisi procul ab eo abieris[1]." Circiter viginti post annos, cum Leonidae uxor iam esset et Xerxes Graeciam subigere decrevisset, sola intellexit strategema quo Demaratus, apud Persas exsul, populares suos de futuro bello monebat. Nam ille pugillares adhibuit e quibus ceram primo detrivit ut in ipso ligno quae vellet scriberet ac deinde novam ceram superne fudit. Ita, nescientibus regis speculatoribus qui viatores observabant, nuntius usque ad Spartam pervenit, ubi ceteris haerentibus uxor regis Leonidae, Gorgo, quid sibi vellet illa tabula sine litteris tandem intellexit. Ita Lacedaemonii primi Graecorum de consiliis Persarum certiores facti sunt.
Notae
recensere- ↑ V.51ː « Πάτερ, διαφθερέει σε ὁ ξεῖνος, ἢν μὴ ἀποστὰς ἴῃς ».
Fontes
recensere- Herodotus, Terpsichore 51; Polyhymnia 205 et 239
Plura legere si cupis
recensere- Bernhard Kytzler, Frauen der Antike. Von Aspasia bis Zenobia., München & Zürich, Artemis, 2000ː 74sqq. Recensio critica
- Annalisa Paradiso, « Gorgo, la Spartana », in Grecia al femminile, cur. Nicole Loraux, Bari, 1993ː 107–122
- "Gorgô et les manipulations de la fonction", in Des femmes en action, 2013ː 39-51
- Sarah B. Pomeroy, Spartan Women, Oxford University Press, 2002 Nonnullae paginae apud Guglum librorum