Gluten
(Redirectum de Glutinum)
Haec pagina materiem adhaesivam tractat. Si permixtionem proteinorum in tritico etc. inventam quaeris, vide Gluten (permixtio proteinorum).
Gluten, sive glutinum, est materies lenta in superficie rerum posita ut haec inter se adhaereant. Glutina in natura reperiuntur atque ab hominibus fabricantur. Aliis modis iunctionis comparatum, gluten aptius est ad materias dissimiles coniugandas et per iuncturam ad tensionem efficaciter differendam; etiam potest minoris constare et gratius esse oculis[verba obscura]. Incommodum autem esse potest, quia instabilius fit in alta temperatura; infirmum est, si magnarum rerum superficies iungenda est parva; ac saepe difficile est res glutine coniunctas separare.
Bibliographia
recensere- Ebnesajjad, Sina et Arthur H. Landrock. Adhesives Technology Handbook, 3a editio. Amstelodami: Elsevier, 2015.
Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes! |