Globus nivalis

(Redirectum de Globus niveus)

Globus nivalis est ludicrum globosum saepius ex claro vitro factum in quo sunt figurae quaedam hominis, aedificii vel similium rerum, aqua et particulae candidae nivis similes. Globo inverso et agitato, aqua "fit" aer de quo "cadit" nix.

Globus nivalis et urbs

Saepe figurae interiores quandam coniunctionem habent cum rebus hibernis vel nataliciis, quales sunt ursi polares, arbores nataliciae, Pater Natalis, pupuli nivales.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad globos nivales spectant.