Planeta iovialis
(Redirectum de Gigas gaseosus)
Planeta iovialis,[1] seu gigas gaseosus,[2] est ingens planeta qui in maiore parte non petris compositus sit.
Planetae ioviales in re nucleum petrae habere possunt, et suspectum est talem nucleum necessarium esse ad formandos gigantes gasosos. Maior pars massae tamen est in forma gasi (vel gasum compressum in statu liquido). Gigantes gasosi differunt a planetis terrestribus quia superficiem definitam non habent.
Gigantes gaseosi Systematis Solaris nostri sunt Iuppiter, Saturnus, Uranus, Neptunus.
Locutio gas giant (gigas gaseosus) ab auctore phantasmatis et scientiae ficticiae Iacobo Blish creata est.
Notae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad gigantes gasosos spectant (Jovian planets, Gas giants). |