GifBoom est libera retium socialium applicatio quae sinit ut usores silentia GIF animata sursum onerent et ea in GifBoom, Facebook, Twitter, et Tumblr,[1] vel per cursum electronicum vel MMS, communicent. GifBoom, quia id est applicatio computatralis, in AppStore et in Google Play Store venumdatur.

Proprietates et instrumenta

recensere

GifBoom sinit ut usores sua GIF animata generent vel GIF aliorum usorum celebrent (Anglice reboom). GIF plus quam sexaginta picturas vel formas non continet.[2] GifBoom multas interretium socialium proprietates usitatas sicut hashtag habet, et occasionem sequi aliisque usoribus subscribere offert. Proprietas unica est omne GIF in "pagina ultima" pauca secunda apparere.

Nexus interni

 

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!