Germanus (abbas Grandisvallensis)

Germanus (natus circa annum 612 in urbe Augusta Treverorum; mortuus anno 675 apud urbem Monasterium Grandis Vallis in pago Bernae, Helvetia, fuit primus abbas monasterii Grandisvallensis. Ecclesiae catholicae Sanctus est.


VitaRecensere

Germanus Augusta Treverorum ex familia senatoria natus monachus in monasterio Vosegano Sancti Montis apud urbem Romarici Montem, postea abbatiae Luxoviensis fuit.

Monasterio Iurassense in dioecesi Basiliense circa annum 640 condito abbas Luxoviensis Waldebertus Germanum praepositum novo conventu mandavit.

Anno 675 post litem Germani cum duce Alsatiae Eticho abbas necatus fuisse dicit mythistoria.

Sacra SupellexRecensere

Hodie baculum abbatiale preciosissimum Sancti Germani in museo historiae et artium Iurassensium urbe Delemonte servatur.

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Ekkehardus Sauser: Germanus von Münster-Granfelden, in: Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon, tomus 14 (Herzberg 1998), p. 1030-1031.

Nexus externiRecensere