Gerardus Veltvyckus

legatus

Gerardus Veltvyckus[1][2] vulgo Gerard Veltwijck seu Veltwyck (Ravenstenii[nl] natus saeculo XVI ineunte; mortuus die 5 Ianuarii 1555 Bruxellis) fuit philologus, consiliarius imperatoris Caroli V et legatus iuxta sultanum Suleimanum Magnificum.

Alumnus fuit collegii trilinguis et ab anno 1528 universitatis Lovaniensis. Ante annum 1540 cum episcopo Georgio de Armaniaco ad aulam imperatoriam properavit. Ibi ut videtur cognovit ministrum Caroli V Nicolaum Granvellanum[de], cui ab hoc anno a secretis meruit. Eodem tempore secretarius ordinarius consilii secreti (Geheime Raad) Nederlandiae factus est, quod officium usque in 1547 tenuit. Usque in 1545 fere continuo cum Granvello per Europam peregrinabat: hoc anno iussu imperatoris iuxta Suleimanum missus est. Ibi bis profectus anno 1547 foedera inter imperia Romanum et Ottomanicum concludit. Usque ad mortem titulus magistri consilii secreti Nederlandici retinuit.

Profectione in Orientem prima Veltwyckus pro imperatore Carolo V iuxta Ioannem Monlucium[fr] regis Francici anno 1545 missus, iter fecit cum Matthia Laurijn qui eo a secretis meruit, Nicandro Corcyraeo cui Venetiis concurrit, Hugone Favolio Matthiae Laurijn amico qui legationem poëtice descripserit.[3] Iter secundum pro Ferdinando rege Romanorum anno 1546 fecit, urgente Carolo, ut pacem contra Francicorum voluntate concluderit. Veltvycko a secretis meruit Ioannes Maria Malvetius, qui Constantinopoli remansit, legatus Sancti Imperii residens.

Rembertus Dodonaeus botanista librum suum De frugum historia, Antverpiae anno 1552 editum, Gerardo Veltvycko dicavit his verbis praefatis: "Tu solus occurisses qui secretiorem illam plane divinam physices ac iatricis partem ... cum omnis generis disciplinis coniungeres ... plurimas orbis partes, Italiae fere omnes, Alpium aliorumque montium praeruptissima loca, corporis tui etiam periculo, huius studii causa peragraveris."[4] Veltvyckus etiam adiuvit Amatum Lusitanum botanistam, qui ita scripsit: "Anconam veni ... ut in rhapontico iudicare quis poterit, quod ad me advectum fuit in maxima quidem copia et id Gerardus Caroli quinti imperatoris apud Solymanum Turcarum imperatorem doctissimus orator, in propriis manibus, in regione Ponti eradicaverat. Est enim vir ille doctissimus et variarum linguarum peritissimus, ac medicamentorum simplicium diligentissimus investigator, qui hoc tempore primo radicem istam in lucem traxit."[5]

OperaRecensere

  • 1539 : Ševîlê tohû: Itinera deserti: de Judaicis disciplinis et earum vanitate. Venetiis: in officina Danielis Bombergi (opus Hebraice contra religionem Iudaicam scriptum) (Textus apud Google Books)

Fontes coaeviRecensere

NotaeRecensere

  1. "Autore Gerardo Veltuycko Rauesteynensi": ita in opere suo 1539
  2. "Gerardus Velduicius" Latine nuncupatur a cliente Hugone Favolio in carmine Hodoeporici Byzantini libri III (Lovanii, 1563) (Textus apud Google Books)
  3. E. Cockx-Indestege, "Hugo Favolius (1523-1585)" in Bibliotheca Belgica fasc. 227/228 (Bruxellis, 1963) pp. F87-F92 (quaere "Favolius" apud Google Books)
  4. Rembertus Dodonaeus, De frugum historia (1552) ff. 2-3. Vide Severi pp. 39-40
  5. Amatus Lusitanus, In Dioscoridis Anazarbei de materia medica libros quinque ... enarrationes eruditissimae (Lugduni, 1558) p. 431

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere


  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.