Ioannes Maria Malvetius

Ioannes Maria Malvetius,[1] vulgo Johann Maria vel Giovanni Maria Malvezzi legatus fuit Sancti Romani Imperii apud sultanum Ottomanicum Suleimanum Magnificum. Ad Orientem profectus est anni 1546 cum Gerardo Veltvycko, cui a secretis meruit; quo in Vindobonam anno insequenti reverso, Malvetius Constantinopoli remansit. Annis 1552-1553 iussu sultani incarceratus aegrotavit. In Hungariam ad Commaronium[hu] recedit, ubi mox anno fere 1554/1555 mortuus est. Successor in legatione fuit Augerius Gislenius Busbequius, qui iussu regis Ferdinandi Malvetium Commaronii visitavit dum iter Constantinopolitanum facit.

Fontes coaeviRecensere

NotaeRecensere

  1. "Malvetius" (vide p. 249 apud Google Books); "Io. Maria Maluezius" apud Busbequium

BibliographiaRecensere

  • Srećko M. Džaja, Günter Weiss; Karl Nehring, ed., Austro-Turcica 1541-1552. Monaci: Oldenbourg, 1995 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Joseph Freiherr von Hammer-Purgstall, Geschichte des osmanischen Reiches. 2a ed. Pest: C. A. Hartleben, 1840 (vol. 2 p. 199 apud Google Books)


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.