Georgius Chrestacis f. Zographus vel litteris Graecis Γεώργιος Χρηστάκη Ζωγράφος (1863-1920[1]) fuit vir publicus Graecus qui regionis Epiri Septentrionalis anno 1913 gubernator fuit annoque 1914 rei publicae Epiri Septentrionalis praefuit. Georgius Zographus fuit filius philanthropi Chrestacis Zographi; universitates Lutetiae necnon Monaci frequentavit; anno 1905 ad parlamentum Graecum a populo circuli Carditsae delegatus est.

Georgius Zographus

Tabula magistratuumRecensere

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • B. Papadakis, Histoire diplomatique de la question Nord-Epirote. Athenis 1958 (Francogallice)