Georgius Petrus Weimar
Georgius Petrus Weimar (natus die 16 Decembris 1734 Stotternheim apud Erfordiam, mortuus die 19 Decembris 1800 Erfordiae) musicus et compositor Germanicus fuit.
Vita
recensereWeimar a pueritia ingenium magnum in musicis monstsravit et educatus est a magistro musicae quodam Stotternheimensi ut cantaret et diversis instrumentis caneret. Cum Weimar Gymnasium Senatorium Evangelicum Erfordiense frequentaret, Iacobus Adlung ibi laboravit. Ille mystagogus introduxit iuvenem Weimar in cuncta musicae secreta. Anno 1758 Weimar factus est musicus cameralis et aulicus Servestae. Consuetudinem contraxit ibi cum Frederico Christiano Fasch. Apud Göckh sese meliorem fecit in canenda violina. Sex annos post Weimar cantor factus est in Fano mercatorum Erfordiensi, rector musicus generalis et inde ab anno 1776 summus musicus. In gymnasio quod frequentaverat horas cantuales ducebat. Anno 1799 crus eius fractum est, quo laboras magis magisque aegrotavit. Coactus est vitam degere in domu sua.
Gravitudo
recensereErfordiae dominus Weimar erat a musicae amatoribus laudabatur. Pro filio Ioanni Danieli officinam pressoriam notarum musicalium instituit, quae saeculo XIX domus confectrix aulica officialis facta est. Tamquam musicographus Weimar exaravit musicalia ecclesiastica perpulchra: opera chori, cantatas et motetos cum symphoniacis comitaturis. Ingenium eius expressorium tamen nihil novum apportavit et rebus inexspectatis carebat.
Nexus externi
recensere- „Weimar, Georg Peter“, scripsit Robert Eitner apud: Allgemeine Deutsche Biographie, tomus 41 (1896), p. 500, (hic in interreti)
- Scaturrigo scientiae apud DDB