Georgius Caroli filius Olesza[1] (Russice Юрий Карлович Олеша, tr. Jurij Karlovič Oleša; natus 19 Februarii [3 Martii] 1899 in urbe Elisavetgrad gubernii Chersonensis Imperii Russici, nunc Kropyvnyc'kyj Ucrainae, mortuus 10 Maii 1960 Moscuae) erat scriptor et poeta atque dramaticus Russicus Sovieticus. Eius opus clarissimum est mythistoria nomine Tres crassi («Три толстяка»), anno 1924 scripta et anno 1928 in lucem edita. Praeterea, notus est liber Nulla dies sine linea («Ни дня без строчки»), qui est collectio commentariorum diurnorum aliorumque scriptorum autobiographicorum Olezsae, post mortem eius compilata et anno 1961 primo publicata.

Wikidata Georgius Olesza
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Olesza: imago
Georgius Olesza: imago
Georgius Olesza: subscriptio
Georgius Olesza: subscriptio
Nativitas: 19 Februarii 1899; Elisabethopolis
Obitus: 10 Maii 1960; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense
  1. Olesza erat originis Polonicae ([1][2][nexus deficit]), et Polonica erat lingua natalis familiae eius ([3]).

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Oleszam spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •
 
David's face

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!