Georgius vulgo Gheorghe Guțu (natus die 15 Aprilis 1906 Galatzii, mortuus die 15 Decembris 1994 Hilaripoli) interpres et philologus classicus Dacoromanicus fuit. Pretiosissimum glossarium Latino-Dacoromanicum edidit et multa opera classica Latina (praesertim et historiographica) in linguam vernacularem vertit. Etiam libros definitivos pepigit.

domus editoria cui nomen Humanitas hereditatem istius philologi anastaticis editionibus laudabiliter colit

VitaRecensere

Postquam anno 1928 magna cum laude studia Hilariopolitana perfecit linguam Latinam variis in gymnasiis docebat i.e. Târgoviște, Claudiopoli et Stephanopoli.[1]

Annis inter 1957 et 1969 Hilariopoli in Lyceo pro sancto Saba nominato (tunc autem pro Nicolao Balcescu) discipulos in res classicas initiabat. Insuper universitarii lectoris munere fungebatur in seminario paedagogico cui nomen Titi Maiorescu.

OperaRecensere

  • Lucius Annaeus Seneca. Viața, timpul și opera morală, editiones "Casa Școalelor" 1944; anno 2021 autem domui editoriae "Humanitas" data est facultas rei rursus vulgandae.
  • Publius Vergilius Maro, Studiu literar. Hilariopoli 1970

glossariaRecensere

  • Dicționar latin - român, Editura Științifică, Hilariopoli 1966; editio recens anno 2008 apud Editura Humanitas
  • Dicționar latin - român, Editura Științifică și Enciclopedică, Hilariopoli 1983; editio altera aucta, Hilariopoli 2003, ISBN 9732809337.

libri definitiviRecensere

  • Limba latină, Manual pentru clasa a IX-a, Editura Didactică și Pedagogică, Hilariopoli 1967
  • Limba latina, Manual pentru anul I de liceu
  • Limba latina, Manulal pentru clasa a VIII

conversionesRecensere

HonoresRecensere

  • 1966: praemium pro meritis scientificis acceptum (Meritul științific)

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere