Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

George Calvert, primus baro Baltimore (natus anno 1580, mortuus die 15 Aprilis 1632) fuit politicus Anglicus qui colonias in Americam deduxit. Iacobo I rege, senator parlamenti, deinde secretarius civitatis, prospera fortuna in rebus civilibus usus, postea infausto proposito coniugii Caroli principis Angliae et Mariae Annae principissae Hispaniae suffragatus, auctoritatem perdidit. Anno 1625 omnia officia politica, munere regis consiliarii excepto, concessit et palam se ecclesiae Romanae sectatorem esse declaravit. Post hanc abdicationem baro Baltimore inter magnatos Hiberniae creatus est. Manierum, seu praedium, Baltimore in Hibernico comitatu Longofordiensi iacebat.

Georgius Calvert ab Ioanne Alfredo Vinter pictus

Calvert studio colonizationis Americae tentus est, primum commercii de causis, deinde ad refugium pro Catholicis Anglicis persecutione affectis creandum.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere