Georgiae hegesilithi
Georgiae Hegesilithi[1] (Graece Γεωργίας ηγησίλιθοι), sive Georgiae ductores lapides,[1] sunt monumentum, ingentibus lapidibus monolithicis structum, in Georgia, civitate Americana, die 22 Martii 1980 haud longe ab oppido Elbertonia erectum.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Auctores et origo
recensereAuctor et fautor huius monumenti, vir quidam ignotus est cuius nomen, Christianus R. C., apparet pseudonymum esse quod ad occultam sodalitatem Rosicrucianorum videtur alludere. Haud desunt etiam qui Illuminatis tribuunt hanc structionem.
Inscriptio et nuntius
recensereSuper his lapidibus inciduntur, ut aiunt, decem nova mandata novi ordinis saeclorum. Scriptio octo linguis, quae maxime in usu sunt in Civitatibus Foederatis - Anglicâ, Arabicâ, Sinicâ, Hispanicâ, Hebraicâ, Hindicâ, Russicâ, Swahilicâ - conscribitur.
Decem mandata inscripta in lapidibus
recensere- 1. Continebis numerum humani generis infra 500 milliones hominum perpetuo pari libra cum natura manentium.
- 2. Efficies ut reproductio fiat cum sapientia favendo sollertiae et varietati.
- 3. Adunabis humanum genus cum nova lingua usuali.
- 4. Efficies ut affectús, fides, traditio omniaque alia ratione et moderatione ducantur.
- 5. Tueberis populos et nationes legibus aequis tribunalibusque iustis.
- 6. Sinebis omnes nationes libere gubernari et conflictiones inter gentes ante tribunal mundanum enodabis.
- 7. Vitabis leges minutas et ministeria inutilia.
- 8. Librabis iura singularia et officia vitae.
- 9. Favebis veritati, pulchritudini, amori, studio concinentiae cum infinito.
- 10. Non eris carcinoma in Terra. Dabis spatium naturae. Dabis spatium naturae.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Raymond Wiley, The Georgia Guidestones: America's Most Mysterious Monument, KT Prime, 2012 (The Disinformation Company/Kindle).