Gemeticum (Francogallice Jumièges) est commune Francicum 1'769 incolarum (anno 2012) praefecturae Sequanae Maritimae in regione Normannia Superiori (a die 1 Ianuarii 2016 Normannia).

Gemeticum: communis tabula
Ruinae abbatiae Gemeticensis
Ruinae abbatiae Gemeticensis

Historia

recensere

Abbatia Benedictina anno 654 illic condita est a Sancto Philiberto, qui sodalis fuerat sanctorum Audoeni et Wandregisili in curia Merovingorum. Philibertus primus abbas creatus, postea tamen, causa invidiae inimicorum quorundam, e Gemetico discedere coactus, monasterium alterum apud Nerium Monasterium anno 685 condidit ubi mortuus est. Sub imperio abbatis secundi Achardi, Gemeticum adeo viguit ut brevi tempore numerus monachorum usque ad mille creverit.

In saeculo IX abbatia a Normannis direpta et incendio rasa est sed in maiorem amplitudinem a Gulielmo I iterum aedificata est.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gemeticum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 49°26′2″N 0°49′14″E • OpenStreetMap • GeoNames • "76378" apud INSEE
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!