Gehon
Gehon sive Gihon (Hebraice גִּיחוֺן) in mythologia Iudaica fuit unum e quattuor fluminibus a Paradiso in Eden ortis. Quae flumina liber Genesis sic describit: "Fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita. Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum; et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium et lapis soham. Et nomen fluvio secundo Gehon: ipse est qui circuit omnem terram Cus. Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates."[1] Haec flumina rursus in libro Ecclesiastico memorantur: "Lex, quae implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum, quae adimplet quasi Euphrates sensum et quasi Iordanis in tempore messis, quae redundavit disciplina sicut Nilus et assistens quasi Ge[h]on in die vindemiae."[2]
Idem nomen habet fons quae sub muro Hierosolymorum iacet. Commentatores Biblici Hebraici flumen idem atque fontem esse censent.
Notae
recensere- ↑ Genesis 2.10-14 (versio "Nova Vulgata" emendata); cf. versionem Vulgatam et Novam Vulgatam
- ↑ Ecclesiasticus 24.35-37 (versio Nova Vulgata)
Bibliographia
recensere- "Gihon" in Jewish Encyclopedia (Novi Eboraci: Funk & Wagnalls, 1901-1906) textus
- W. F. Albright, "The Location of the Garden of Eden" in American Journal of Semitic Languages and Literatures vol. 39 (1922) pp. 15-31
- Francis Brown, "A Recent Theory of the Garden of Eden" in The Old Testament Student vol. 4 (1884) pp. 1-12
- Alessandro Scafi, Mapping Paradise: a history of heaven on earth. Londinii: British Library, 2006