Gargilius Martialis (scriptor de re rustica)

Vide etiam paginam fere homonymam: Gargilius Martialis (scriptor ficticius).

Gargilius Martialis fuit, si recte fontes coniunguntur, magistratus, miles et scriptor de re rustica qui Mauretaniam Caesariensem incoluit et in urbe Auzia anno 260 mortuus est.[1] Ex opere eius De hortis nonnulla fragmenta de malis, persicis, cotoneis, amygdalis servantur in libris manu scriptis libri anonymi Medicina Plinii saeculo 4 confecti. Insuper libros de curis boum et de medicinis ex holeribus et pomis conscripsit. Duas res Palladius in Opere agriculturae Gargilio Martiali adscribit quae e libris nondum servatis dempsit.[2]

Nexus interni

  1. Corpus Inscriptionum Latinarum 8.9047
  2. Palladius, Opus agriculturae 4.9.8-9 de cucumeris; 5.3.4 de ocimo

Bibliographia

recensere
  • Brigitte Maire, Concordantiae Gargilianae. Hildesheim : Olms-Weidmann, 2002.
  • John M. Riddle, "Gargilius Martialis as a medical writer" in Journal of the History of Medicine and Allied Sciences vol. 39 (1984) pp. 408-429