Gaius Laecanius Bassus (consul 64)

Gaius Laecanius Bassus (nescimus, quando natus sit, mortuus est Vespasiano imperatore regnante) senator Romanus fuit. Pater eius Gaius Laecanius Bassus anno 40 consul suffectus erat et in Histria paeninsula figlinas maximas possidebat, quas filius hereditatem accepit. Ipse anno 64 consul ordinarius erat. Gaium Laecanium Bassum Caecinam Paetum consulem suffectum anni 70, filium Auli Caecinae Paeti, consulis suffecti anni 37, et Gaium Laecanium Bassum Paccium Paelignum adoptavit[1].

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 1053-1054


Antecessores:
Gaius Memmius Regulus et Lucius Verginius Rufus
Consul
64
cum
Marco Licinio Crasso Frugi
Successores:
Aulus Licinius Nerva Silianus et Marcus Iulius Vestinus Atticus