Gaius Fabius C.f. Pictor
Gaius Fabius C.f. Pictor (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 269 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Familia
recenserePater eius post finem Belli Samniticum templum Colli Quirinali voverat et anno 304 a.C.n. imaginibus pictis ornari iussit, propterea quod nomen pictoris acceperat. Quem filii eius hereditate acceperunt. Frater Gaii Numerius Fabius C.f. Pictor anno 266 a.C.n. consulatum gessit.
Cursus honorum
recensereIpse Gaius anno 269 una cum Quinto Ogulnio L.f. Gallo[1] consul fuit. Hoc anno contra greges Lollii Samnitis bellum gerit atque contra Messapios. Praeterea primo in Italia tum nummi argentei cussi sunt[2].
Notae
recensere- ↑ Eutropius II 16; Zonaras VIII 7
- ↑ Gaius Plinius Secundus, Naturalis Historia XXXIII 44
Antecessores: Gaius Genucius L.f. Clepsina II et Gnaeus Cornelius P.f. Blasio |
Consul 269 a.C.n. cum Quinto Ogulnio L.f. Gallo |
Successores: Publius Sempronius P.f. Sophus et Appius Claudius Ap.f. Russus |