Appius Claudius Ap.f. Russus

Appius Claudius Ap.f. Russus vel Drusus (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 268 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

FamiliaRecensere

Appius Claudius Caecus clarus forsitan eius pater fuit.

Cursus honorumRecensere

Claudius anno 268 a.C.n. una cum Publio Sempronio Sopho consulatum gessit. Hoc anno bellum contra Picenos gerebant, qui anno superiore seditionem coeperant. Ambo consul de eis triumphavit[1]. Tum etiam Coloniae Romanae Arimini et Beneventi conditae sunt[2]. Suetonius de illo rettulit: Claudius [Russus] statua sibi diademata ad Appi Forum posita Italiam per clientelas occupare temptavit.[3]

NotaeRecensere

  1. Eutropius II 16; Florus I 14, 2; Orosius IV 4, 5ff.; Titus Livius, periochae 15; vgl. Frontinus, Strategemata I 12, 3
  2. Livius, periochae 15; Velleius Paterculus I 14, 7; Eutropius II 16.
  3. Suetonius, Tiberius II


Antecessores:
Quintus Ogulnius L.f. Gallus et Gaius Fabius C.f. Pictor
Consul
268 a.C.n.
cum
Publio Sempronio Sopho
Successores:
Marcus Atilius Regulus et Lucius Iulius L.f. Libo