Gaius (vel Agrippa) Curtius Philo (vel Chilo) (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.

Cursus honorumRecensere

Anno 445 Curtius una cum Marco Genucio L.f. Augurino consul Romanus creatus est[1]. Eo anno Gaius Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit legis de conubio patrum et plebis. Haec lex a patribus consulibus et praesertim a Genucio repudiata est. Tamen tribunus legem impetravit. Praeterea plebs postulavit, ut alter consul plebeius sit. Quod patres recusaverunt, quod nemo nisi patricii auspicia haberent. Itaque eo anno primo constitutum est, ut in locum consulum Tribunus militum consulari potestate summum magistratum anno proximo haberent[2].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 1
  2. op. cit. IV 2-7


Antecessores:
Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus IV et Agrippa Furius Fusus
Consul
445 a.C.n.
cum
Marco Genucio L.f. Augurino
Successores:
tres menses Trib. Mil. Cons. Pot.: Aulus Sempronius A.f. Atratinus, Lucius Atilius Luscus, Titus Cloelius Siculus, deinde consules Lucius Papirius Mugillanus et Lucius Sempronius A.f. Atratinus