Gaius Coelius Caldus (floruit 52-50 a.C.n.) fuit triumvir monetalis et quaestor Romanus antiquus. Notus est per denarios quos in honorem avi homonymi, consulis anno 94 a.C.n. signavit et epistulas Ciceronis[1]. Etenim quaestor in Ciliciam (50 a.C.n.) missus est ubi Ciceronem e provincia proficiscentem convenit ; qui ei provinciam suam, non sine scrupulis[2], regendam tradidit quia successorem non acceperat.

Caput consulis Gai Coelii Caldi in denario ab eius nepote triumviro monetali circa 52/51 a.C.n. signato : sub pulvinari legitur CALDVS IIIVIR.

De gente recensere

Nobilitate recenti[3] Gaius Coelius filius erat Lucii Coelii Caldi VIIviri epulonis, ac in primis nepos Gaii Coelii Caldi qui anno 94 a.C.n. primus et ultimus consul in ea gente fuerat. Quapropter cum IIIvir monetalis circa 52 a.C.n. fuit, Gaius imaginem avi sibi homonymi in nummis suis expressit . Nomen gentilicium et COIL(ius) secundo saeculo a.C.n.[4] et COEL(ius) anno 51 a.C.n. nummis inscriptum invenitur. In traditione manuscripta saepe insuper cum gentilicio Caelio confusum est[5]. Nec post hunc quaestorem quicquam aliud de Coeliis Caldis accepimus.

De denariis recensere

In honorem avi homonymi Gaius Caldus, triumvir monetalis circa 51 a.C.n., duos denarios pulchro illius capite signavit : nam solus e gente consulatum gesserat.

  • In primo[6] pone caput tabella iudiciaria posita est cum litteris L D quas numismatistae tamquam libero/damno interpretari solent quia ad legem tabellariam anno 107 a.C.n. a Coelio cum tribunus plebis esset perlatam eas referunt. Legitur : C.COEL CALDVS COS. Ex altera parte caput Solis radiatum ad cognomen Caldus fortasse alludit. Pone caput scutum longum, sub mento clipeus rotundus insuper conspiciuntur (ad gesta militaria consulis alludunt). Legitur CALDVS IIIVIR (qui titulus ad nepotem spectat).
  • In altero[7] pone caput signum militare cum litteris HIS(pania)[8] positum est, sub mento autem signum in formam apri[9] quod insigne oppidi Cluniae in Hispania dici solet sed ad Galliam quoque spectare potuit (nam Coelius post praeturam Hispaniam Cireriorem, post consulatum Gallias Narbonensem et Cisalpinam rexit). Quae omnia igitur ad avi provincialia imperia referuntur. Legitur : C.COEL CALDVS COS. Ex altera parte figura stans lectisternium parat inter duo tropaea (quod munus ad patrem monetarii, Lucium Coelium, pertinebat qui septemvir epulo erat et epulum Iovis curabat). In ipso pulvinari legitur, multis litteris inter sese ligatis : L. CALDVS VIIVIR EPUL. Infra : CALDVS IIIVIR. Dextra et sinistra : C.CALDVS IMP AV X , imperator, augur, decemvir sacris faciundis, qui tituli nisi ad cognatum nobis ignotum spectant ad consulem anni 94 a.C.n. referri debent, qui a militibus 'imperator' conclamari potuit.

Notae recensere

  1. Ad Familiares II.19 (epistula ad ipsum Caldum missa). Ad Atticum VI.4-6 et VII.1.
  2. Ad Att. vi.6 : nos provinciae praefecimus Coelium. 'puerum' inquies 'et fortasse fatuum et non gravem et non continentem!' adsentior; fieri non potuit aliter.
  3. Marcus Tullius Cicero, de oratore' I 117
  4. Et 104 a.C.n. in denario a futuro consule percusso (Babelon, Coelia 2-3), et iam in denario circa 185 a.C.n. (secundum Crawford) L.COIL inscripto (Babelon, Coelia 1).
  5. E.g. Cicero, Pro Plancio 52, nam consul Gaius Caelius alias ignotus est.
  6. Babelon, Coelia 4-6. Crawford 437/1[nexus deficit]
  7. Babelon, Coelia 7-12. Crawford 437/2-4.[nexus deficit]
  8. In nonnullis non signum sed telum et carnyx conspiciuntur.
  9. In nonnullis vice versa aper pone cervices, signum militare Hispanicum sub mento ponuntur.