Gaius Calvisius Sabinus (consul 26)
Gaius Calvisius Sabinus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 39) senator Romanus fuit. Pater eius Gaius Calvisius Sabinus, consul ordinarius anni 4 a.C.n. erat. Ipse anno 26 summum magistratum gessit. Anno 32 laesae maiestatis accusatus a Celso tribuno cohortium urbanarum accusatione absolutus est[1]. Postea legatus Augusti pro praetore Pannoniae fuit. Anno 39 iterum cum uxore Cornelia, quae stuprum fecisse cum Tito Vinio dicta est, accusatus Romam rediit et hic morte voluntaria obiit[2].
Notae
recensere- ↑ Tacitus Annales VI 9,3
- ↑ Dio Cassius 59.18. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 952
Antecessores: Cossus Cornelius Lentulus et Marcus Asinius Agrippa |
Consul 26 cum Gnaeo Cornelio Lentulo Gaetulico |
Successores: Lucius Calpurnius Piso et Marcus Licinius Crassus Frugi |