Gabriel Veneziano
Gabriel Veneziano (Florentiae die 7 Septembris 1942 natus) est illustris physicus Italianus qui unum patrum Chordarum Theoriae esse putatur. Nam anno 1968 Veneziano formulam quamdam ad describendas observatas aliquot proprietates in dissipationis (Anglice: scattering) experimentis particulis hadronibus vocatis involventibus proposuit. Problema autem illud nihil ad gravitatis vim quantificiendam pertinuit, neque ullus in illo tempore existimabat formulam illam propositam in theoriam quanticam gravitationis vis omniumque aliarum interactionium aliquot annos post redditura esset.
Nexus externi
recensere- Biographia apud Praemium Einstein paginas interretiales(Germanice)
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes! |