Gößnitz est oppidum in Circulo Altenburger Land, ubi 88 356 incolae pridie Kalendas Ianuarias 2021 habitabant. Burgimagister ex anno 2019 Uwe Melzer est.

Ecclesia protestantica Sanctae Annae et vicariatus apud Gößnitz.

Descriptio

recensere
 
Introitus ad stationem ferriviariam historicam, nunc destructus.

Hoc oppidum situm est in meridie circuli citati. Anno 1253, prima vice domini Gößnitz mentionem in documento quodam habuerunt.? Quamquam antea in regione Pleißenland fuerat, saeculo quinto decimo in dicionem Wettinensium Saxonicorum venit. Ad stratam commercii inter Cygneam et Altenburgum situm oppidum gravitudinem augere potuit, et iam anno 1488 incolae privilegiis variis de potionibus faciendis distribuendisque et quaestuum multitudine promovenda gaudebant, qui interdum etiam tribunalis sedem obtinuerunt. Urbana autem iura, quamquam id Zmulna atque Altenburgum impediebant, anno 1718 attribui potuerunt. Quaestus florebant, tamen constitutio vico digna mansit: oppido saltem biocolytarum iura data sunt. Haud ante annum 1874 constitutio vere urbana effecta est post iurum urbanorum confirmationem iam anno 1848 concessam.

Oppidum Gößnitz, cum via ferrata medio saeculo undevicensimo invasit, nodus ferriviarius factum est. Quod factum oeconomiam valde promovebat atque fovebat ut officinae textilium et apparatuum conficiendorum crearentur. Etiam puerorum oblectamentorum et orbiculorum fabricae in oppido positae sunt.

Res aspectabiliores

recensere

Crepido stationis ferriviariae totius Germaniae longissima esse fertur. Historicus autem introitus annis 2010 demolitus est. Ecclesia Sanctae Annae et sic dictus pictorum angulus medii oppidi amoeni sunt. Fanum anno 1491 constructum est et in saeculorum cursu plures mutationes passum est. Diaconatus atque vetus casa parochialis anno 1653 erecta etiam visitatores laetificant.

Excursiones in proximo

recensere

Migratoribus fervidis sese offerunt, e.g. Tannicht, vallis Pleisental, semita naturae cognoscendae usque Nörditz.

Nexus externi

recensere