Fridericus VI (dux Sueviae)
Conradus, qui Fridericus mox appellatus est (natus mense Februario 1167 Mutilianae, mortuus 20 Ianuarii 1191 apud Acconem), filius Friderici I imperatoris uxorisque eius Beatricis Burgundiae, fuit dux Sueviae ab anno 1170, successor fratri Friderici qui annum fere quintum agens mortuus erat. Cum patre tertia expeditione sacra ad Orientem anno 1189 profectus est. Patre subito die 10 Iunii 1190 mortuo Fridericus exercitum Germanorum ad Antiochiam duxit et inde ad Acconem ubi obsidionem egit. Ibi die 19/20 Ianuarii 1191 mortuus est. Successor ad ducatum Sueviae fuit frater Conradus.
Bibliographia
recensere- Hansmartin Schwarzmaier, "Friedrich V. (Konrad), Herzog von Schwaben (1167-1191)" in Lexikon des Mittelalters (LexMA) vol. 4 (Monaci: Artemis, 1989. ISBN 3-7608-8904-2) coll. 960–961
Nexus externi
recensere- "Konrad von Staufen" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)