Fridericus Iacobus Furnivall (Frederick James Furnivall et communiter F. J. Furnivall; natus 1825; mortuus 1910) fuit philologus Anglicus, recensor textuum mediaevalium, conditor et fautor societatum eruditarum, olim editor lexici illius (titulo ex origine A New English Dictionary on Historical Principles) quod hodie sub appellatione Oxford English Dictionary cognovimus. Fuit inter conditores et praeceptores collegii operariorum Londiniensis (London Working Men's College).

F. J. Furnivall anno circiter 1901 a Nora K. Munday lucis ope pictus
F. J. Furnivall puellas lintrarias dirigit anno 1907

Fridericus Furnivall, natus apud Egham die 4 Februarii 1825, fuit chirurgii filius. Mathematicae studuit apud Aulam Trinitatis universitatis Cantabrigiensis; postea iuribus Londinii studuit et usque ad annum 1873 causas egit; sed anno 1854 cum F. D. Maurice aliisque Collegium Operariorum Londiniense condidit ibique usque ad mortem grammaticam linguae Anglicae praecepit. Anno 1862 in matrimonium duxit Eleanoram Nickel Dalziel (1838?–1937), sororem W. A. Dalziel (qui eo tempore discipulus et docens erat in eodem Collegio) et ex ea filium genuit Percy Furnivall, birotarium et chirurgum. Annum agens 58um ab uxore separatus est, matrimonium cum amica multo iuniore Teena Rochfort Smith petens; illa autem in incendio post duos menses interfecta est. Mortuus est die 2 Iulii 1910.

Societatum conditor et socius

recensere

Societatum eruditarum multarum fuit socius vel fautor seu etiam conditor, et praecipue quarum de studio linguae Anglicae laborarent (Societas Philologica), de textibus edendis (Societas pro Textibus Anglicis Antiquis, Societas pro Cantilenis) necnon de operibus singulorum scriptorum (Chaucer, Shakespeare, Wyclif, Shelley, Browning).

  • Societas Philologica (Philological Society; ab anno 1847 socius; ab anno 1853 secretarius)
  • Societas pro Textibus Anglicis Antiquis (Early English Text Society; anno 1864 a Furnivall condita, qui fere usque ad mortem director fuit)
  • Societas Chaucer (Chaucer Society; anno 1868 a Furnivall condita)
  • Societas pro Cantilenis (Ballad Society; anno 1868 a Furnivall condita)
  • Nova Societas Shaksperiana (New Shakspere Society; anno 1873 a Furnivall condita)
  • Societas Browning (Browning Society; anno 1881 a Furnivall condita)
  • Societas Wyclif (Wyclif Society; anno 1882 a Furnivall condita)
  • Societas Shelley (Shelley Society; anno 1885 a Furnivall condita)[1]
  • National Amateur Rowing Association (anno 1891 a Furnivall aliisque condita)
  • Hammersmith Sculling Club for Girls (anno 1896 a Furnivall condita)[2]
  1. Carl Horstmann, ed., The Life of Saint Werburge of Chester by Henrey Bradshaw (1887), "Texts preparing; General notices", p. 4
  2. Frederick James Furnivall: a volume of personal record (1911) pp. lxxviii-lxxix

Nexus externi

recensere

Bibliographia

recensere
  • William Benzie, Dr. F. J. Furnivall: Victorian scholar adventurer. Norman Oklahomae: Pilgrim Books, 1983
  • Frederick James Furnivall: a volume of personal record. Londinii: Henry Frowde, 1911 Textus apud archive.org
  • William S. Peterson, "Furnivall, Frederick James (1825-1910)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
  • William S. Peterson, ed., Browning's Trumpeter: the correspondence of Robert Browning and Frederick J. Furnivall, 1872-1889. Washington: Decatur House Press, 1979
  • Ann Thompson, "Teena Rochfort Smith, Frederick Furnivall, and the New Shakespere Society's Four-Text Edition of Hamlet" in Shakespeare Quarterly vol. 49 (1998), pp. 125-139
  • Simon Winchester, The Meaning of Everything: the story of the Oxford English Dictionary. Oxonii: Oxford University Press, 2003