Fridericus Carolus Forbergius (Theodisce Friedrich Karl Forberg; 1770-1848) fuit eruditus, bibliothecarius necnon scriptor de rebus eroticis Germanus.

Frontispicii editionis Forbergianae Hermaphroditi.

Fuit magister gymnasii Salfeldae Thuringorum; deinde ab anno 1801 usque ad 1826 director bibliothecae regiae Saxonicae. Scripta eius philosophica nostris diebus perpauci leguntur. Anno 1824 produxit editionem poematum Latinorum mediaevalium quorum titulus est Hermaphroditus Antonii Panormitae; huic editioni addidit anthologiam scriptorum Graecae, Latinae, Italicae ad coitum figurasque venereas pertinentium, cum notis eruditissimis. Illa anthologia separatim reimpressa est sub titulis De figuris Veneris, Manual of classical erotology, Manuel d’érotologie classique, Manual de erótica clásica.

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad De Figuris Veneris spectant (De Figuris Veneris, Friedrich Karl Forberg).