Francohusium[1] (vulgo Bad Frankenhausen/Kyffhäuser) est oppidum Germanicum 8734 incolarum (censu anno 2014 habito), in Circulo Kyffhäuser Thuringiae situm, balneis salsis notum. Hic anno 1525 fuit proelium Francohusiense, pars Belli rustici Germanici.

Wikidata Francohusium
Res apud Vicidata repertae:
Francohusium: insigne
Francohusium: insigne
Civitas: Germania
Locus: 51°21′21″N 11°6′4″E
Numerus incolarum: 10 042
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Kyffhäuser, Artern, Kreis Sondershausen

Geographia

Superficies: 66.22 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Reinsdorf, Aratora

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Bad Sooden-Allendorf

Tabula aut despectus

Francohusium: situs
Francohusium: situs

Historia

recensere

E vici nomine habitationes Francorum probabiles esse videntur, cum vestigia hominum antiquissima temporis glacialis recentissimi iam sint. Imperatore Ottone III mentio prima anno 998 indicatur. Iam saeculo XVI sale exercendo necnon commercio in vastas distantias agendo pecuniae multae conflantur. Anno 1219 graviones de Schwarzburg possessores fiunt regnaturi locum usque finem Primi belli pancosmici.

Res aspectabiliores

recensere

Signum oppidi sine dubio Ecclesia superior, quae dicitur, est cum turri maxime obliqua. Curia temporis Gothici exeuntis anno 1448 constructa, diversa opera craticia ad nundinarum plateam, Turris Hausmann mille annorum cum proximo Fano inferiore in rebus visendis numerantur. Castellum temporis Renascentiae anno 1523 erectum museum historiae regionalis sartum conservat.

Pinacotheca unius imaginis rotundae ingentissimae in monte sita est, quae 1989 decem post annos inaugurata est. Guarnerius Tübke pictor Lipsiensis Bellum rusticum Germanicum et proelium cruentum apud Francohusium die 15 Maii 1525 commissum commemorat, quae omnia sub themate Rerum novarum burgensium priorum in Germania picturis innummerabilibus affabre exaratis tractantur.

In septentrione oppidi invenitur inde ab anno 1896 monumentum in honorem imperatoris Gulielmi I in monte Kyffhäuser una cum statua Aënobarbi. Ibi est turris ascendenda quoque et museum adiacens. Haud procul, apud Rottleben, est antrum gypseum pro Aënobarbo nominatum quod anno 1865 detexerunt. In proximitate Saxoniae-Anhaltii sunt lacus structilis Kelbra, ruina Rottenburg (saeculi XIII) et palatium imperiale apud Tilleda.

Thermalis statio

recensere

Anno 1938 Francohusii thermae modernae ad aquas magnesii plenas institutae sunt, quae hominibus infirmitate respirationis aut dermatis aut motionis laborantibus levationem aegritudinis dent. Sanentur et defectus psychosomatici. Iam saeculo XVIII exeunte valetudinarium institutum erat cui postea sanatorium infantibus dicatum et in lucis idyllice situm addiderunt.