Franciscus Flores, vulgo plene Francisco Guillermo Flores Pérez (in urbe Sanctae Annae natus die 17 Octobris 1959; Sancti Salvatoris in urbe die 30 Ianuarii 2016 mortuus) fuit politicus Salvatoriae.

Wikidata Franciscus Flores
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Flores: imago
Franciscus Flores: imago
Nativitas: 17 Octobris 1959; Santa Ana
Obitus: 30 Ianuarii 2016; Urbs Sancti Salvatoris
Patria: Salvatoria
Nomen nativum: Francisco Guillermo Flores Pérez

Discipulus fuit apud Collegium Amherstianum in Civitatibus Foederatis breviusque temporis spatium apud Collegium Trinitatis Cantabrigiensium atque deinde in universitate Harvardiana. In patriam reditus philosophiam docuit apud universitatem Iosephi Matthiae Delgado antiquae urbis Cuscatlan.

Sodlais fuit foederationis nationalisticae republicanae. Huius factionis candidatus, praeses electus est et a die 1 Iunii 1999 ad eodem die 2004 meruit. Dollarium Civitatum Foederatarum monetam patriae suae imponere curavit.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  • "Francisco Flores Pérez": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)