Franciscus Flores
Franciscus Flores, vulgo plene Francisco Guillermo Flores Pérez (in urbe Sanctae Annae natus die 17 Octobris 1959; Sancti Salvatoris in urbe die 30 Ianuarii 2016 mortuus) fuit politicus Salvatoriae.
Obitus: 30 Ianuarii 2016; Urbs Sancti Salvatoris
Patria: Salvatoria
Nomen nativum: Francisco Guillermo Flores Pérez
Discipulus fuit apud Collegium Amherstianum in Civitatibus Foederatis breviusque temporis spatium apud Collegium Trinitatis Cantabrigiensium atque deinde in universitate Harvardiana. In patriam reditus philosophiam docuit apud universitatem Iosephi Matthiae Delgado antiquae urbis Cuscatlan.
Sodlais fuit foederationis nationalisticae republicanae. Huius factionis candidatus, praeses electus est et a die 1 Iunii 1999 ad eodem die 2004 meruit. Dollarium Civitatum Foederatarum monetam patriae suae imponere curavit.
Bibliographia
recensere- "Fallece expresidente salvadoreño Francisco Flores" in El mundo (1 Februarii 2016)
Nexus externi
recensere- "Francisco Flores Pérez": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
Álvaro Magaña 1982 • Iosephus Napoleon Duarte 1984 • Alfredus Cristiani 1989 • Armandus Calderón Sol 1994 • Franciscus Flores 1999 • Antonius Saca 2004 • Mauritius Funes 2009 • Salvator Sánchez Cerén 2014 • Nayib Bukele 2019 • Claudia Ioanna Rodríguez de Guevara 2023 ad interim Capsae cognatae: Ministri rerum externarum Salvatoriani | |