Fortuna Düsseldorf
Nomen totum Düsseldorfer Turn- und
Sportverein Fortuna 1895 e.V.
Nomina brevia Fortuna, Tuna, F95
Instituta 1895
Membra 4.000
Domus ESPRIT-arena
Capacitas 51.500
Dominus Germaniae vexillum Petrus Frymuth
Exercitator Germaniae vexillum Norbertus Meier
Insigne rubrum album
Liga Bundesliga
2018/2019 10. (Bundesliga)

Fortuna Düsseldorf (Latine Fortuna Dusseldorpium, publice Düsseldorfer Turn- und Sportverein Fortuna 1895 e.V., vulgo Fortuna vel F95 vel Tuna) est societas pediludii de? Dusseldorpio, capite Germanicae Rhenaniae Septentrionalis-Westphaliae terrae foederalis, quae aetate 2012/2013 in divisione foederale Germaniae prima interfuit.

HistoriaRecensere

Die 5 Maii 1895, societas Turnverein Flingern 1895 nomine in Dusseldorpii vico Flingern condita est. Ea cum aliis pediludii scocietatibus Dusseldorpiensibus die 15 Novembris 1919 coniuncta et TSV Fortuna 1895 Düsseldorf e.V. appellata est. Cum currus domi panis fabricatoriae eodem nomine conditores societatis conventos forte praeterveheretur, nomen Fortuna selectum fuisse dicitur.[1] Anno 1933 Fortuna maximam palmam accepit, cum princeps certaminis Germanici fuit. Fortuna in divisione superiore regionis occidentalis antiqua (Germanice Oberliga West) usque ad annum 1963 interfuit et deinde usque ad 1966 in divisione regionis occidentalis antiqua (Germanice Regionalliga West). Turma ad ligam foederalem Germaniae primam recens conditam anno 1966 ascendit. Uno anno praeterito de ipsa liga descendit. Fortunae anno 1971 contigit, ut ad primam ligam iterum ascenderet et usque ad annum 1987 restaret. Eo tempore Fortuna certamine de foederationis pediludii Germaniae poculo bis vincere potuit: 1979 contra Hertham BSC Berolinum (1:0) et 1980 contra 1. FC Coloniam (2:1). Societas maxima victoriae serie in illo certamine primum locum tenet (duodeviginti victoriae).[2] Quin etiam Fortuna in extremum certamen de poculo UEFA anni 1979 pervenit. De FC Barcinona autem 3:4 vixa est. Annis sequentibus multiplices descensus ascensusque secuti sunt. Fortuna quasi turma ascensoris fuit (vide etiam tabulam). Ac miserrima fuit, cum in liga quarta (i.e. divisione superiore Rhenaniae-Septentrionalis antiqua, Germanice Oberliga Nordrhein) aetatibus 2002/2003 et 2003/2004 ludere debuit. De anno 2004 Fortuna continue se reficere potuit, quod ad rationem et athleticam et nummariam pertinuit. Societas 2009 in ligam foederalem secundam (Germanice 2. Bundesliga) post annos decem reverti potuit.[3]

StadiumRecensere

 
Esprit-arena de Warsteiner-Tribüne visa

Fortuna in stadio Rheni (Germanice Rheinstadion, capacitate 67.000) longo tempore ludebat. Hoc anno 2002 destructo novum stadium, quod primum LTU-arena appellatum est, nunc ESPRIT-arena nominatur, eodem loco construxit. Fortuna summo numero spectantium dupliciter primum locum tenet: 38.123 homines certamen inter Fortunam et Unionem Berolinum anno 2004 spectaverunt (summus numerus in divisione septrentrionalis regionis Germaniae antiqua); 50.095 homines ludum inter Fortunam et Werder Bremam II anno 2009 visitaverunt (summus numerus in divisione tertia foederale Germaniae).[4] In Dusseldorpiense vico Flingern alium stadium, quod ab antiquo lusore Paulo Janes appellatur, situm est. Hic turma Fortunae secunda in occidentalis regionis Germaniae divisione (Germanice Regionalliga West) ludos facit.

PalmaeRecensere

  • Principatus Germanici certaminis: 1933
  • Secundus Germanici certaminis: 1936
  • Principatus de poculo societatis pediludii Germaniae certaminis: 1979, 1980
  • Secundus de poculo UEFA certaminis: 1979
  • Fortuna in tabula aeterna ligae foederalis Germaniae primae locum 18 tenet.[5]

Lusores aetate 2011/2012Recensere

Tabulae sequentes nomina, patriam numerosque lusorum disponunt.

Portae custodes
1   Robert Almer
22   Michael Rataiczak
33   Marcus Krauss
Defendentes
2   Christianus Weber
3   Juanan
5   Assani Lukimya-Mulongoti
6   Ioannes Langeneke
19   Tobias Levels
21   Ioannes van den Bergh
31   Kai Schwertfeger
Mediani
4   Karim Aouadhi
7   Oliver Fink
8   Alexander Dum
13     Adamus Bodzek
17   Andreas Lambertz ( , appellatus Lumpi)
26   Julius Schwadorf
Oppugnantes
9   Ranisav Iovanovic
10   Ken Ilsö
11   Maximilianus Beister
15   Marcus Königs
18   Thomas Bröker
20   Adrianus Grimaldi
23   Robbie Kruse
30   Alexander Rösler
Exercitatores
  Norbertus Meier
adiutores eius:
  Uwe Klein
  Manfred Gloger

Mutationes turmae anno 2011Recensere

Lusores qui Fortunam reliquerunt:

  • Tiago, Marcus Christ, Claus Costa, Marcellus Gaus, Michael Melka, Patricius Zoundi, Alexander Torghelle

Lusores qui ad Fortunam venerunt:

  • Robertus Almer, Karim Aouadhi, Adrianus Grimaldi, Juanan, Tobias Levels, Marcus Krauss, Robbie Kruse, Julius Schwadorf

Admirantes FortunaeRecensere

Ligae in quibus Fortuna ab aetate 88/89 interfuit
Aetas Liga Locus
88/89 2.Bundesliga (II) 1
89/90 Bundesliga (I) 9
90/91 Bundesliga (I) 12
91/92 Bundesliga (I) 20
92/93 2.Bundesliga (II) 21
93/94 Oberliga Nordrhein (III) 1
94/95 2.Bundesliga (II) 3
95/96 Bundesliga (I) 13
96/97 Bundesliga (I) 16
97/98 2.Bundesliga (II) 7
98/99 2.Bundesliga (II) 18
99/00 Regionalliga West/Südwest (III) 6
00/01 Regionalliga Nord (III) 16
01/02 Regionalliga Nord (III) 17
02/03 Oberliga Nordrhein (IV) 8
03/04 Oberliga Nordrhein (IV) 2
04/05 Regionalliga Nord (III) 8
05/06 Regionalliga Nord (III) 5
06/07 Regionalliga Nord (III) 10
07/08 Regionalliga Nord (III) 3
08/09 3. Liga (III) 2
09/10 2. Bundesliga (II) 4
10/11 2. Bundesliga (II) 7
11/12 2. Bundesliga (II) 3
12/13 Bundesliga (I)
Numeri Romani ordinem ligarum Germaniae indicant.

Notissimi Fortunae admirantes musici Dusseldorpensis gregis modo Punk-Rock Die Toten Hosen sunt. Cum Fortuna anno 1989 in difficultates nummarias delapsa esset, illi musici eam pecunia succurrerunt, ut societas lusorem Antonium Baffoe ad Dusseldorpium arcessere poteret.[6] Etiam postea grex saepe pecunia adiuvabat. Turmae iuniorum Fortunae beneficium grato animo aestimantes vestibus gregis signo (carva) instructis pluribus annis utebantur.

Homines celebri antiquiRecensere

LusoresRecensere

  •   Nicolaus Allofs
  •   Thomas Allofs
  •   Rudolphus Bommer
  •   Paulus Janes
  •   Egon Köhnen
  •   Wolfgangus Seel
  •   Antonius Turek (Turek custos Germanicae portae ad certamen pedifollicum mundanum anno 1954 erat.)
  •   Josephus Weikl
  •   Gerd Zewe (Zewe numero ludorum Fortunae factorum (440) primum locum tenet.)[7]

ExercitatorRecensere

  •   Alexander Ristic

BibliographiaRecensere

  • Henning Heske: Der Ball hat kein Gedächtnis. Leben mit Fortuna Düsseldorf. Books on Demand GmbH, Norderstedt 2010
  • Henning Heske: In der Arena. Leben mit Fortuna Düsseldorf. Agon Sportverlag, Kassel 2009
  • Michael Bolten: Alles andere ist nur Fußball. Die Geschichte von Fortuna Düsseldorf. Die Werkstatt, Göttingen 2005
  • Werner Jacobs: 100 Jahre Fortuna Düsseldorf 1895–1995 – Die Chronik einer 100-jährigen Leidenschaft.
  • Werner Jacobs: Die launische Diva – 20 Jahre Fußball-Bundesliga Fortuna Düsseldorf. Düsseldorf 1995
  • Wolfgang Niersbach: 85 Jahre Fortuna Düsseldorf. Dasbach Verlag GmbH, Taunusstein 1980.

NotaeRecensere

  1. Historia societatis. Pagina Augusto 2011 visa est.
  2. Fortuna seriem duodeviginti victoriarum tenet. Pagina Augusto 2011 visa est.
  3. Caput magna parte ex hoc carptum est. Pagina Augusto 2011 visa est.
  4. Fortuna numeri spectantium principem locum tenet. Pagina Augusto 2011 visa est.
  5. Bundesliga: tabula aeterna. Pagina Augusto 2011 visa est.
  6. "Die Toten Hosen" Fortunam adiuvant. Pagina Augusto 2011 visa est.
  7. Gerd Zewe diem natalem sexagesimum agit. Pagina Augusto 2011 visa est.

Nexus externiRecensere

Fortuna in interrete (Germanice)