Noam Chomsky Vancuverii Columbiae Britannicae anno 2004
Noam Chomsky Vancuverii Columbiae Britannicae anno 2004

Noam Chomsky est linguista Americanus philosophiae scientiarumque cognitivarum peritus, qui etiam activismo politico incumbit. Institute Professor est et professor emeritus Facultatis Linguisticae & Philosophiae apud MIT, ubi plus quinquaginta annos munere functus est. Chomsky "pater linguisticae contemporaneae" dictus est et magnus philosophiae analyticae auctor. Opera eius ad doctrinas scientificas (sicut informaticam, mathematicam, psychologiam) multum contulerunt.

Chomsky, insignis culturae auctor, in notitiam omnium venit anarcho-syndicalismi socialismique libertariani fautor et politicae externae Americanae capitalismique reprehensor