Formula:PaginaMensis/Septembris 2010
Res militaris milites complectitur nec non omnia vehicula, arma, tela, et cetera, quae praesertim ad bellum gerendum necessaria sunt. Carolus de Clausewitz in libro Vom Kriege ('De bello') inscripto inclute "bellum" ait "non est nisi capessendae rei publicae continuatio alia ratione innixa" (Der Krieg ist eine bloße Fortsetzung der Politik unter Einbeziehung anderer Mittel). Modus belli quidem est mutua inter civitates vel regimina violentia. Quia vis invicem inter civitates adlata legibus civitatum dirigitur, bellum magnopere a caede, tromocratia, genocidio differt …