Saturnus filium vorans, a Petro Paulo Rubens anno 1636 pictus
Saturnus filium vorans, a Petro Paulo Rubens anno 1636 pictus

Saturnus fuit antiquus deus Latinus, ab agricolis cultus quod sementi ac messi praeerat. Fortasse idem est atque deus Etruscus cuius nomen in iecinore Placentino sic legitur: Satres. Interpretatio Romana Saturnum eundem deum esse atque Cronum apud Graecos voluit.

Saturni effigies saepe falce agnoscitur qua utuntur qui metunt ut in denario anno 106 a.C.n. Romae percusso in quo videtur caput dei barbatum et laureatum cum falce pone cervicem. Nam antiqui Saturnum a satu vel satione dictum esse putabant, nomen eius cum verbo saturo etiam coniungebant, id est eo qui potavit cenavitque usque ad satietatem