Formula:PaginaMensis/Novembris 2022
Sexus in biologia est modus geneticas proprietates coniunctandi et miscendi, qui praecipuum organismorum in virili et muliebri generibus (vel sexibus) saepe requirit. Reproductio sexualis proprias cellulas (gametas) miscet, ut formaretur progenies, quae proprietates ab ambobus parentibus hereditate accipiunt.
Aliquae gametae nihil forma actioneque differunt (tales ergo appellantur isogametae), sed saepe in eis asymmetria evoluta est, ut duo gametarum (heterogametarum) genera sexus propria existunt: viriles gametae sunt parvae, mobiles, et optime formatae, ut informationem geneticam procul ferrent; muliebres gametae sunt magnae, immobiles, cum alimentis ad auctum organismi iuvenilis sustinendum necessariis instructae.
Definitur sexus organismi a gametis, quas habet: mares gametas viriles (spermatozoa) generant; feminae gametas muliebres (ova). Organismi autem, qui gametas viriles muliebresque generant, appellantur androgyni. Varietates sexuum cum varietatibus corporis saepe consociantur; hi dimorphismi sexuales varios impetus patefacere possunt, quos sexus, ut regignant, experiuntur. ...